

Epistola I ad Corinthos*
Caput 1: Versus 17
Sed evangelizare.Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt. Perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior, evangelizare se missum dicit, non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit.Non in sapientia.Contra sapientiam saeculi.Non in sapientia verbi.Sapientiam dicit philosophorum quae sic dicitur, etsi non sit: attamen illa est quae verbosos facit, per quam crux, id est mors Christi, evacuatur; et impossibile secundum naturam judicatur, ut Deus immortalis moreretur.Verbi.Ibi compositio verborum quaeritur, ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat.